Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.10.1 | Cic. Fam. 11.10.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.10.5 |
11.10.1
non mihi rem p . plus debere arbitror quam me tibi . gratiorem me esse in te posse , quam isti perversi sint in
me , exploratum habes †sit an hoc temporis videatur dici causat , malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium istorum ; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis ; quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur . interpellent me quo minus honoratus sim ,
dum ne interpellent quo minus res p . a me commode administrari possit . quae quanto sit in periculo quam potero brevissime exponam .
primum omnium quantam perturbationem rerum
urbanarum adferat obitus consulum quantamque cupiditatem
hominibus iniciat vacuitas non te fugit . satis me multa scripsisse , quae litteris commendari possint , arbitror ; scio enim cui scribam .
revertor nunc ad Antonium . qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium , ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse . hoc accessit manus Ventidi , quae trans Appenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit . est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio .
11.10.4
consilia
Antoni haec sint necesse est , aut ad Lepidum ut se conferat , si recipitur , aut Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites , quos habet multos , vastet ea loca in quae incurrerit , aut rusus se in Etruriam referat , quod ea pars Italiae sine exercitu est . quod si me Caesar audisset atque Appenninum transisset , in tantas angustias Antonium compulissem , ut inopia potius quam ferro conficeretur . sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo , quod utrumque pessimum est Cum haec talia sint , quo minus , quod ad me pertinebit , homines interpellent , ut supra scripsi , non impedio . haec quem ad modum explicari possint aut , a te cum explicabuntur , ne impediantur timeo .
11.10.2
11.10.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.10.1 | Cic. Fam. 11.10.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.10.5 |